- APOLLONIA
- I.APOLLONIAAsiae oppid. maritimum, Assos dictum in Act. Apostolorum, c. 20. v. 13. ut quidam putant. Item urbs in ora Ponti, Milesiorum colonia. Strabo. Item Thraciae civitas, Plinio, l. 4. c. 11. Anthium olim vocata. Mela l. 2. c. 2. magnam cognominat. Porro Apollonia, urbs fuit apud Parnassum, iuxta Delphos, alias Cyparissus dicta, Steph. Troezen etiam olim Apollonia dicebatur. Steph. Populi harum urbium praedictarum Apolloniatae, vel Apollonienses. Item Apollomenses, pars quaedam addita Attalidi tribui. Steph. Quam vide in Α᾿πολλωνία.II.APOLLONIACretae urbs, antea eleutheria appellata, Steph.Sedes fuit Minois I. ac Cydonia quoque dicta est, uti secundi Cnossus, de qua infra. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XI. ex Epochis Marmoreis, ubi regnante Athenis Pandione Minoem ibi ᾠκίσαι, sedes fixisse legitur.III.APOLLONIACyrenaicorum navale in Pentapoli regione Ptol.Hodie Bonandrea Castaldo. longitud. 50. 10. latitud. 31. 40. Portu gaudet utcumque capaci: paucisque constat incolis, in regno Barcae. Baudrand.IV.APOLLONIAMygdoniae civitas hodie Seres, teste Nigrô. ad fluv. Echedoram.V.APOLLONIAPhrygiae urbs, quam Margion quoque vocat Steph.VI.APOLLONIASiciliae urbs, supra Calactam, et Aluntium in Mediterraneo. Eius meminêre Diodor. Sic. et Stephani Epitomator. Vide Cluver. Sicil. Ant. p. 384.VII.APOLLONIATaulantiorum in Macedonia oppid. ad Ionicum mare situm. Ptol. Sissopoli Pincto. NIger dicit, hôc locô castellum esse Piergo dictum. Sophianus ait, antiquum nomen obtinere. Arbitrii ius sit penes lectorem. Hanc Apolloniam vocat Plin. l. 3. c. 23. Corinthiorum coloniam, ex quo suspicor eandem esse cum ea, quam Stephanus Gylaciam vocat (etsi eam in Illyrico ponat) nam et Coloniam Corinthiorum esse ait, non longe ab Epidamno sitam, quod in Macedonize confinibus est, ubi eadem a Ptolemaeo, et Plinio describitur. Fines namque regionum ab auctoribus confundi non semel experimur. In reguo Albaniae est, a paucis habitata. Baudrand.VIII.APOLLONIApromontor. Africae, in ora meridionali Guineae, prope ostia fluv. Mancu; 20. circiter leucis ab arce S. Georgii de Mina.IX.APOLLONIAurbs Bithyniae, Episcopalis sub Archiepiscopo Nicomediae in confinio Mysiae, ad Phyndacum fluv. Alia urbs Cariae, Episcopalis sub Archiepiscopo Stauropolitano prope Lyciam interiorem, inter Alabandam et Cabiram, urbes, cuius vix apparent vestigia.X.APOLLONIAurbs Syriae, ad radices Cassii montis. Baudrand.XI.APOLLONIAurbs in tribu Ephraim. Ioseph. Zud. Antiq. l. 13. c. 21. et Belli Iud. l. 1. c. 6.XII.APOLLONIAvirgo sub Decio Imperatore apud Alexandriam cum aliis permultis coronata. Euseb. l. 6. c. 19.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.